De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  2. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  3. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  4. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  5. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  6. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  7. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  8. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  9. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  10. et rare fecit calido miscente vapore,
  11. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  12. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  13. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  14. praeterea solis radiis iactatur aquai
  15. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  16. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  17. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  18. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  19. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  20. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  21. taedaque consimili ratione accensa per undas
  22. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  23. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  24. semina de terraque necessest funditus ipsa
  25. ignis corpora per totum consurgere fontem
  26. et simul exspirare foras exireque in auras,
  27. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  28. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  29. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  30. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  31. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  32. et multis aliis praebet regionibus aequor
  33. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  34. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  35. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  36. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  37. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  38. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  39. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  40. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  41. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  42. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  43. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  44. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  45. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  46. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  47. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  48. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  49. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  50. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  51. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  52. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  53. ordine demisso levibus iactarier auris,
  54. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  55. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  56. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  57. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  58. ipsius rei rationem reddere possis,
  59. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  60. quo magis attentas auris animumque reposco.
  61. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  62. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  63. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  64. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  65. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  66. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  67. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  68. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  69. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  70. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  71. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  72. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  73. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  74. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  75. cernere odorari licet et sentire sonare.
  76. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  77. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  78. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  79. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  80. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  81. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  82. principio fit ut in speluncis saxa superna
  83. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  84. manat item nobis e toto corpore sudor,
  85. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  86. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  87. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  88. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  89. sentimus, sentimus item transire per aurum
  90. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  91. denique per dissaepta domorum saxea voces
  92. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  93. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  94. denique qua circum caeli lorica ,
  95. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  96. et tempestate in terra caeloque coorta
  97. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  98. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  99. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  100. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  101. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  102. principio terram sol excoquit et facit are,
  103. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  104. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  105. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  106. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  107. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  108. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  109. at coria et carnem mollit durata calore.
  110. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  111. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  112. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  113. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  114. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  115. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  116. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  117. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  118. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  119. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  120. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  121. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  122. dissimili inter se natura praedita debent
  123. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  124. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  125. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  126. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  127. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  128. scilicet id fieri cogit natura viarum
  129. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  130. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  131. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  132. argentoque foras aliud vitroque meare;
  133. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  134. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  135. scilicet id fieri cogit natura viarum
  136. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  137. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  138. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  139. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  140. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  141. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  142. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  143. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  144. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  145. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  146. in medio locus, extemplo primordia ferri
  147. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  148. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  149. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  150. indupedita suis arte conexa cohaeret
  151. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  152. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  153. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  154. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  155. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  156. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  157. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  158. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  159. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  160. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  161. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  162. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  163. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  164. quod, simul a fronte est anelli rarior
  165. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  166. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  167. a tergo quasi provehat atque propellat.
  168. semper enim circum positus res verberat ;
  169. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  170. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  171. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  172. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  173. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  174. denique res omnes debent in corpore habere
  175. , quandoquidem raro sunt corpore et
  176. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  177. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  178. sollicito motu semper iactatur eoque
  179. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  180. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  181. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  182. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  183. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  184. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  185. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  186. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  187. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  188. aere interposito discordia tanta creatur
  189. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  190. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  191. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  192. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  193. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  194. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  195. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  196. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  197. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  198. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  199. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  200. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  201. lignea materies in quo genere esse videtur.
  202. interutrasque igitur ferri natura locata
  203. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  204. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  205. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  206. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  207. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  208. saxa vides primum sola colescere calce.
  209. glutine materies taurino iungitur una,
  210. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  211. quam laxare queant compages taurea vincla.
  212. vitigeni latices aquai fontibus audent
  213. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  214. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  215. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  216. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  217. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  218. denique res auro non aurum copulat una,
  219. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  220. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  221. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  222. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  223. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  224. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  225. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  226. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  227. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  228. inter se quaedam possint coplata teneri;
  229. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  230. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  231. mortiferam possit cladem conflare coorta
  232. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  233. expediam, primum multarum semina rerum
  234. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  235. et contra quae sint morbo mortique necessest
  236. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  237. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  238. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  239. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  240. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  241. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  242. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  243. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  244. temptari procul a patria qui cumque domoque
  245. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  246. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  247. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  248. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  249. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  250. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  251. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  252. tum color et facies hominum distare videntur
  253. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  254. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  255. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  256. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  257. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  258. partibus ac membris; varius concinnat id .
  259. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  260. commovet atque inimicus serpere coepit,
  261. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  262. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  263. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  264. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  265. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  266. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  267. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  268. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  269. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  270. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  271. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  272. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  273. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  274. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  275. an caelum nobis ultro natura corumptum
  276. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  277. quod nos adventu possit temptare recenti.
  278. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  279. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  280. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  281. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  282. permensus multum camposque natantis,
  283. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  284. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  285. principio caput incensum fervore gerebant
  286. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  287. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  288. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  289. atque animi interpres manabat lingua cruore
  290. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  291. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  292. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  293. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  294. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  295. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  296. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  297. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  298. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  299. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  300. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  301. corripere adsidue nervos et membra coactans
  302. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  303. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  304. corporis in summo summam fervescere partem,
  305. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  306. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  307. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  308. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  309. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  310. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  311. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  312. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  313. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  314. multi praecipites nymphis putealibus alte
  315. inciderunt ipso venientes ore patente:
  316. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  317. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  318. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant