De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at retinere diu pluviae longumque morari
  2. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  3. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  4. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  5. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  6. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  7. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  8. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  9. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  10. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  11. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  12. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  13. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  14. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  15. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  16. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  17. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  18. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  19. supter item ut supera ventosis undique plenam
  20. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  21. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  22. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  23. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  24. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  25. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  26. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  27. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  28. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  29. concussu late disserpunt inde tremores.
  30. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  31. tecta viam propter non magno pondere tota,
  32. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  33. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  34. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  35. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  36. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  37. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  38. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  39. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  40. collectus parte ex una procumbit et urget
  41. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  42. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  43. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  44. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  45. inclinata minent in eandem prodita partem
  46. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  47. et metuunt magni naturam credere mundi
  48. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  49. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  50. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  51. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  52. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  53. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  54. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  55. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  56. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  57. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  58. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  59. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  60. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  61. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  62. in loca se cava terrai coniecit ibique
  63. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  64. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  65. exagitata foras erumpitur et simul altam
  66. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  67. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  68. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  69. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  70. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  71. motibus in terris et multae per mare pessum
  72. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  73. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  74. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  75. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  76. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  77. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  78. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  79. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  80. terrai ne dissoluat natura repente,
  81. neu distracta suum late dispandat hiatum
  82. idque suis confusa velit complere ruinis.
  83. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  84. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  85. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  86. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  87. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  88. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  89. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  90. ---
  91. Principio mare mirantur non reddere maius
  92. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  93. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  94. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  95. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  96. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  97. guttai vix instar erunt unius adaugmen;