De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  2. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  3. in mare qua missi veniant ratione superne.
  4. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  5. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  6. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  7. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  8. navigia in summum veniant vexata periclum.
  9. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  10. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  11. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  12. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  13. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  14. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  15. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  16. versabundus enim turbo descendit et illam
  17. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  18. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  19. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  20. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  21. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  22. vertex conradens ex semina nubis
  23. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  24. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  25. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  26. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  27. officere in terris, apparet crebrius idem
  28. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  29. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  30. hoc super in caeli spatio coiere repente
  31. asperiora, modis quae possint indupedita
  32. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  33. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  34. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  35. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  36. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  37. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  38. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  39. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  40. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  41. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  42. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  43. hic demum fit uti turba maiore coorta
  44. et condensa queant apparere et simul ipso
  45. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  46. nam loca declarat sursum ventosa patere
  47. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  48. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  49. corpora naturam declarant litore vestis
  50. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  51. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  52. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  53. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  54. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  55. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  56. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  57. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  58. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  59. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  60. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  61. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  62. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  63. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  64. esse infinitam docui, quantaque volarent
  65. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  66. immemorabile per spatium transire solerent.
  67. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  68. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  69. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  70. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  71. et quasi per magni circum spiracula mundi
  72. exitus introitusque elementis redditus extat.
  73. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  74. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  75. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  76. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  77. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  78. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  79. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  80. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  81. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  82. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  83. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  84. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  85. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  86. multa modis multis convenere undique adaucta,
  87. confertae nubes umorem mittere certant
  88. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  89. copia nimborum turba maiore coacta
  90. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  91. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  92. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  93. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  94. cera super calido tabescens multa liquescat.
  95. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  96. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.