De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  2. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  3. quippe videmus enim vestis umore madentis
  4. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  5. at pelage multa et late substrata videmus.
  6. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  7. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  8. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  9. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  10. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  11. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  12. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  13. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  14. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  15. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  16. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  17. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  18. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  19. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  20. in terras itidem manare ex aequore salso;
  21. percolatur enim virus retroque remanat
  22. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  23. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  24. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  25. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  26. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  27. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  28. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  29. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  30. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  31. cernentes pavida complebant pectora cura,
  32. quid moliretur rerum natura novarum.
  33. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  34. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  35. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  36. et videas caelum summai totius unum
  37. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  38. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  39. quod bene propositum si plane contueare
  40. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  41. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  42. accepit calido febrim fervore coortam
  43. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  44. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  45. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  46. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  47. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  48. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  49. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  50. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  51. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  52. ex infinito satis omnia suppeditare,
  53. unde repente queat tellus concussa moveri
  54. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  55. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  56. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  57. et tempestates pluviae graviore coortu
  58. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  59. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  60. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  61. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  62. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  63. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  64. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  65. nil sint ad summam summai totius omnem.
  66. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  67. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  68. expediam. primum totius subcava montis
  69. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  70. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  71. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  72. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  73. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  74. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  75. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  76. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  77. differt et crassa volvit caligine fumum
  78. extruditque simul mirando pondere saxa;
  79. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  80. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  81. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  82. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  83. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  84. ---
  85. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  86. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  87. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  88. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  89. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  90. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  91. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  92. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  93. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  94. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  95. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  96. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  97. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei