De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  2. cera super calido tabescens multa liquescat.
  3. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  4. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  5. at retinere diu pluviae longumque morari
  6. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  7. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  8. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  9. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  10. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  11. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  12. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  13. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  14. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  15. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  16. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  17. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  18. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  19. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  20. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  21. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  22. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  23. supter item ut supera ventosis undique plenam
  24. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  25. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  26. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  27. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  28. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  29. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  30. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  31. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  32. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  33. concussu late disserpunt inde tremores.
  34. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  35. tecta viam propter non magno pondere tota,
  36. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  37. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  38. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  39. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  40. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  41. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  42. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  43. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  44. collectus parte ex una procumbit et urget
  45. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  46. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  47. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  48. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  49. inclinata minent in eandem prodita partem
  50. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  51. et metuunt magni naturam credere mundi
  52. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  53. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  54. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  55. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  56. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  57. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  58. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  59. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  60. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  61. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  62. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  63. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  64. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  65. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  66. in loca se cava terrai coniecit ibique
  67. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  68. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  69. exagitata foras erumpitur et simul altam
  70. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  71. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  72. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  73. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  74. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  75. motibus in terris et multae per mare pessum
  76. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  77. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  78. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  79. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  80. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  81. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  82. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  83. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  84. terrai ne dissoluat natura repente,
  85. neu distracta suum late dispandat hiatum
  86. idque suis confusa velit complere ruinis.
  87. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  88. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  89. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  90. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  91. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  92. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  93. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  94. ---
  95. Principio mare mirantur non reddere maius
  96. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  97. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  98. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  99. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  100. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  101. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  102. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  103. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  104. quippe videmus enim vestis umore madentis
  105. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  106. at pelage multa et late substrata videmus.
  107. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  108. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  109. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  110. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  111. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  112. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  113. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  114. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  115. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  116. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  117. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  118. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  119. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  120. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  121. in terras itidem manare ex aequore salso;
  122. percolatur enim virus retroque remanat
  123. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  124. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  125. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  126. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  127. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  128. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  129. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  130. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  131. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  132. cernentes pavida complebant pectora cura,
  133. quid moliretur rerum natura novarum.
  134. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  135. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  136. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  137. et videas caelum summai totius unum
  138. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  139. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  140. quod bene propositum si plane contueare
  141. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  142. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  143. accepit calido febrim fervore coortam
  144. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  145. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  146. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  147. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  148. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  149. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  150. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  151. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  152. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  153. ex infinito satis omnia suppeditare,
  154. unde repente queat tellus concussa moveri
  155. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  156. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  157. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  158. et tempestates pluviae graviore coortu
  159. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  160. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  161. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  162. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  163. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  164. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  165. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  166. nil sint ad summam summai totius omnem.
  167. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  168. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  169. expediam. primum totius subcava montis
  170. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  171. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  172. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  173. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  174. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  175. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  176. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  177. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  178. differt et crassa volvit caligine fumum
  179. extruditque simul mirando pondere saxa;
  180. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  181. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  182. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  183. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  184. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  185. ---
  186. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  187. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  188. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  189. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  190. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  191. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  192. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  193. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  194. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  195. conveniat leti, dicatur ut illius una;