De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  2. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  3. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  4. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  5. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  6. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  7. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  8. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  9. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  10. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  11. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  12. non igitur multis offensibus in remorando
  13. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  14. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  15. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  16. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  17. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  18. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  19. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  20. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  21. et validas auget viris et roborat ictum;
  22. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  23. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  24. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  25. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  26. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  27. incolumisque venit per res atque integra transit
  28. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  29. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  30. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  31. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  32. conferve facit, e parvis quia facta minute
  33. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  34. quae facile insinuantur et insinuata repente
  35. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  36. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  37. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  38. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  39. frigore enim desunt ignes ventique calore
  40. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  41. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  42. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  43. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  44. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  45. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  46. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  47. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  48. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  49. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  50. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  51. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  52. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  53. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  54. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  55. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  56. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  57. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  58. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  59. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  60. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  61. indicia occultae divum perquirere mentis,
  62. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  63. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  64. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  65. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  66. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  67. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  68. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  69. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  70. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  71. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  72. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  73. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  74. turbine caelesti subito correptus et igni?
  75. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  76. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  77. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  78. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  79. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  80. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  81. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  82. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  83. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  84. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  85. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  86. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  87. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  88. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  89. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  90. et simul in multas partis qui credere possis
  91. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  92. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  93. at saepest numero factum fierique necessest,
  94. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  95. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  96. postremo cur sancta deum delubra suasque
  97. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  98. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  99. demit imaginibus violento volnere honorem?
  100. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  101. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  102. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  103. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  104. in mare qua missi veniant ratione superne.
  105. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  106. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  107. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  108. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  109. navigia in summum veniant vexata periclum.
  110. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  111. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  112. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  113. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  114. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  115. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  116. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  117. versabundus enim turbo descendit et illam
  118. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  119. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  120. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  121. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  122. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  123. vertex conradens ex semina nubis
  124. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  125. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  126. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  127. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  128. officere in terris, apparet crebrius idem
  129. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  130. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  131. hoc super in caeli spatio coiere repente
  132. asperiora, modis quae possint indupedita
  133. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  134. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  135. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  136. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  137. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  138. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  139. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  140. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  141. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  142. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  143. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  144. hic demum fit uti turba maiore coorta
  145. et condensa queant apparere et simul ipso
  146. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  147. nam loca declarat sursum ventosa patere
  148. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  149. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  150. corpora naturam declarant litore vestis
  151. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  152. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  153. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  154. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  155. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  156. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  157. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  158. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  159. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  160. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  161. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  162. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  163. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  164. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  165. esse infinitam docui, quantaque volarent
  166. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  167. immemorabile per spatium transire solerent.
  168. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  169. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  170. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  171. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  172. et quasi per magni circum spiracula mundi
  173. exitus introitusque elementis redditus extat.
  174. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  175. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  176. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  177. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  178. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  179. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  180. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  181. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  182. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  183. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  184. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  185. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  186. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  187. multa modis multis convenere undique adaucta,
  188. confertae nubes umorem mittere certant
  189. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  190. copia nimborum turba maiore coacta
  191. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  192. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  193. aut dissolvuntur solis super icta calore,