De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  2. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  3. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  4. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  5. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  6. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  7. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  8. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  9. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  10. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  11. cogentes sursus replent coguntque manere.
  12. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  13. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  14. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  15. inter nigra virum percocto saecla colore
  16. exoriens penitus media ab regione diei.
  17. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  18. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  19. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  20. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  21. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  22. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  23. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  24. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  25. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  26. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  27. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  28. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  29. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  30. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  31. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  32. expediam, quali natura praedita constent.
  33. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  34. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  35. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  36. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  37. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  38. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  39. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  40. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  41. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  42. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  43. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  44. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  45. cornices, non cum fumant altaria donis;
  46. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  47. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  48. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  49. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  50. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  51. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  52. manibus ut si sint divis mactata repente.
  53. omnia quae naturali ratione geruntur,
  54. et quibus e fiant causis apparet origo;
  55. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  56. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  57. ducere forte deos manis inferne reamur,
  58. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  59. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  60. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  61. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  62. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  63. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  64. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  65. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  66. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  67. res ad vitai rationem ostendimus ante
  68. propter dissimilem naturam dissimilisque
  69. texturas inter sese primasque figuras.
  70. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  71. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  72. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  73. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  74. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  75. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  76. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  77. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  78. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  79. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  80. floris odore hominem taetro consueta necare.
  81. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  82. multa modis multis multarum semina rerum
  83. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  84. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  85. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  86. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  87. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  88. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  89. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  90. multaque praeterea languentia membra per artus
  91. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  92. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  93. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  94. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  95. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  96. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  97. at cum membra domans percepit fervida febris,
  98. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  99. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  100. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  101. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  102. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  103. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  104. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  105. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  106. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  107. quam soleant et quam vitai copia desit,
  108. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  109. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  110. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  111. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  112. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  113. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  114. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  115. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  116. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  117. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  118. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  119. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  120. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  121. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  122. propterea quod magna mali fit copia circum.
  123. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  124. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  125. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  126. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  127. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  128. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  129. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  130. scilicet in terram delabi pondere cogit
  131. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  132. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  133. ---
  134. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  135. arescit quia terra calore et semina si qua
  136. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  137. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  138. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  139. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  140. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  141. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  142. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  143. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  144. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  145. sole putant subter terras fervescere partim,
  146. nox ubi terribili terras caligine texit.
  147. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  148. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  149. non quierit calidum supera de reddere parte,
  150. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  151. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  152. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  153. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  154. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  155. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  156. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  157. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  158. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  159. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  160. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  161. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  162. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  163. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  164. et rare fecit calido miscente vapore,
  165. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  166. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  167. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  168. praeterea solis radiis iactatur aquai
  169. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  170. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  171. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  172. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  173. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  174. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  175. taedaque consimili ratione accensa per undas
  176. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  177. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  178. semina de terraque necessest funditus ipsa
  179. ignis corpora per totum consurgere fontem
  180. et simul exspirare foras exireque in auras,
  181. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  182. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  183. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  184. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  185. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  186. et multis aliis praebet regionibus aequor
  187. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  188. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  189. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  190. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  191. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  192. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  193. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  194. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum