De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  2. et validas auget viris et roborat ictum;
  3. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  4. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  5. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  6. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  7. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  8. incolumisque venit per res atque integra transit
  9. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  10. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  11. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  12. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  13. conferve facit, e parvis quia facta minute
  14. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  15. quae facile insinuantur et insinuata repente
  16. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  17. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  18. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  19. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  20. frigore enim desunt ignes ventique calore
  21. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  22. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  23. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  24. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  25. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  26. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  27. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  28. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  29. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  30. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  31. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  32. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  33. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  34. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  35. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  36. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  37. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  38. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  39. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  40. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  41. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  42. indicia occultae divum perquirere mentis,
  43. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  44. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  45. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  46. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  47. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  48. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  49. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  50. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  51. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  52. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  53. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  54. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  55. turbine caelesti subito correptus et igni?
  56. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  57. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  58. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  59. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  60. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  61. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  62. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  63. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  64. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  65. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  66. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  67. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  68. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  69. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  70. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  71. et simul in multas partis qui credere possis
  72. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  73. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  74. at saepest numero factum fierique necessest,
  75. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  76. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  77. postremo cur sancta deum delubra suasque
  78. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  79. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  80. demit imaginibus violento volnere honorem?
  81. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  82. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  83. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  84. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  85. in mare qua missi veniant ratione superne.
  86. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  87. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  88. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  89. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  90. navigia in summum veniant vexata periclum.
  91. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  92. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  93. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  94. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  95. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  96. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  97. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  98. versabundus enim turbo descendit et illam
  99. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  100. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  101. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  102. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  103. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  104. vertex conradens ex semina nubis
  105. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  106. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  107. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  108. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  109. officere in terris, apparet crebrius idem
  110. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  111. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  112. hoc super in caeli spatio coiere repente
  113. asperiora, modis quae possint indupedita
  114. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  115. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  116. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  117. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  118. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  119. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  120. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  121. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  122. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  123. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  124. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  125. hic demum fit uti turba maiore coorta
  126. et condensa queant apparere et simul ipso
  127. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  128. nam loca declarat sursum ventosa patere
  129. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  130. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  131. corpora naturam declarant litore vestis
  132. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  133. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  134. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  135. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  136. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  137. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  138. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  139. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  140. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  141. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  142. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  143. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  144. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  145. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  146. esse infinitam docui, quantaque volarent
  147. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  148. immemorabile per spatium transire solerent.
  149. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  150. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  151. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  152. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  153. et quasi per magni circum spiracula mundi
  154. exitus introitusque elementis redditus extat.
  155. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  156. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  157. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  158. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  159. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  160. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  161. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  162. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  163. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  164. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  165. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  166. consimili ratione ex omnibus amnibus umor