De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  2. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  3. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  4. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  5. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  6. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  7. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  8. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  9. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  10. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  11. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  12. hic demum fit uti turba maiore coorta
  13. et condensa queant apparere et simul ipso
  14. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  15. nam loca declarat sursum ventosa patere
  16. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  17. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  18. corpora naturam declarant litore vestis
  19. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  20. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  21. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  22. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  23. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  24. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  25. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  26. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  27. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  28. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  29. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  30. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  31. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  32. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  33. esse infinitam docui, quantaque volarent
  34. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  35. immemorabile per spatium transire solerent.
  36. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  37. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  38. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  39. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  40. et quasi per magni circum spiracula mundi
  41. exitus introitusque elementis redditus extat.
  42. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  43. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  44. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  45. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  46. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  47. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  48. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  49. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.