De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  2. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  3. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  4. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  5. et quasi per magni circum spiracula mundi
  6. exitus introitusque elementis redditus extat.
  7. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  8. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  9. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  10. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  11. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  12. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  13. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  14. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  15. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  16. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  17. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  18. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  19. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  20. multa modis multis convenere undique adaucta,
  21. confertae nubes umorem mittere certant
  22. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  23. copia nimborum turba maiore coacta
  24. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  25. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  26. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  27. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  28. cera super calido tabescens multa liquescat.
  29. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  30. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  31. at retinere diu pluviae longumque morari
  32. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  33. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  34. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  35. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  36. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  37. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  38. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  39. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  40. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  41. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  42. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  43. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  44. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  45. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  46. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  47. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  48. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  49. supter item ut supera ventosis undique plenam
  50. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  51. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  52. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  53. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  54. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  55. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  56. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  57. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  58. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  59. concussu late disserpunt inde tremores.
  60. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  61. tecta viam propter non magno pondere tota,
  62. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  63. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  64. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  65. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  66. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  67. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  68. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  69. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  70. collectus parte ex una procumbit et urget
  71. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  72. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  73. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  74. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  75. inclinata minent in eandem prodita partem
  76. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  77. et metuunt magni naturam credere mundi
  78. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  79. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  80. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  81. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  82. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  83. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  84. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  85. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  86. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  87. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  88. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  89. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  90. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  91. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  92. in loca se cava terrai coniecit ibique
  93. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  94. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  95. exagitata foras erumpitur et simul altam
  96. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  97. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  98. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  99. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  100. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  101. motibus in terris et multae per mare pessum
  102. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  103. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  104. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  105. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  106. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  107. concutit invitos cogens tremere atque movere.