De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. indicia occultae divum perquirere mentis,
  2. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  3. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  4. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  5. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  6. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  7. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  8. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  9. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  10. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  11. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  12. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  13. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  14. turbine caelesti subito correptus et igni?
  15. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  16. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  17. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  18. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  19. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  20. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  21. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  22. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  23. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  24. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  25. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  26. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  27. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  28. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  29. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  30. et simul in multas partis qui credere possis
  31. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  32. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  33. at saepest numero factum fierique necessest,
  34. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  35. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  36. postremo cur sancta deum delubra suasque
  37. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  38. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  39. demit imaginibus violento volnere honorem?
  40. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  41. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  42. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  43. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  44. in mare qua missi veniant ratione superne.
  45. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  46. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  47. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  48. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  49. navigia in summum veniant vexata periclum.
  50. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  51. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  52. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  53. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  54. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  55. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  56. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  57. versabundus enim turbo descendit et illam
  58. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  59. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  60. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  61. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  62. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  63. vertex conradens ex semina nubis
  64. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  65. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  66. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  67. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  68. officere in terris, apparet crebrius idem
  69. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  70. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  71. hoc super in caeli spatio coiere repente
  72. asperiora, modis quae possint indupedita
  73. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  74. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  75. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  76. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  77. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  78. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  79. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  80. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  81. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  82. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  83. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  84. hic demum fit uti turba maiore coorta
  85. et condensa queant apparere et simul ipso
  86. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  87. nam loca declarat sursum ventosa patere
  88. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  89. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  90. corpora naturam declarant litore vestis
  91. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  92. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  93. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  94. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  95. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  96. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  97. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  98. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  99. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  100. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  101. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  102. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  103. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  104. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  105. esse infinitam docui, quantaque volarent
  106. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  107. immemorabile per spatium transire solerent.