De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  2. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  3. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  4. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  5. indicia occultae divum perquirere mentis,
  6. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  7. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  8. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  9. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  10. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  11. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  12. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  13. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  14. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  15. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  16. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  17. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  18. turbine caelesti subito correptus et igni?
  19. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  20. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  21. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  22. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  23. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  24. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  25. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  26. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  27. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  28. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  29. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  30. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  31. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  32. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  33. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  34. et simul in multas partis qui credere possis
  35. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  36. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  37. at saepest numero factum fierique necessest,
  38. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  39. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  40. postremo cur sancta deum delubra suasque
  41. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  42. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  43. demit imaginibus violento volnere honorem?
  44. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  45. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  46. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  47. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  48. in mare qua missi veniant ratione superne.
  49. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  50. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  51. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  52. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  53. navigia in summum veniant vexata periclum.
  54. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  55. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  56. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  57. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  58. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  59. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  60. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  61. versabundus enim turbo descendit et illam
  62. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  63. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  64. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  65. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  66. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  67. vertex conradens ex semina nubis
  68. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  69. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  70. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  71. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  72. officere in terris, apparet crebrius idem
  73. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  74. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  75. hoc super in caeli spatio coiere repente
  76. asperiora, modis quae possint indupedita
  77. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  78. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  79. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  80. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  81. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  82. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  83. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  84. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  85. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  86. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  87. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  88. hic demum fit uti turba maiore coorta
  89. et condensa queant apparere et simul ipso
  90. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  91. nam loca declarat sursum ventosa patere
  92. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  93. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  94. corpora naturam declarant litore vestis
  95. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  96. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  97. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  98. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  99. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  100. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  101. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur