De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  2. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  3. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  4. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  5. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  6. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  7. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  8. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  9. esse infinitam docui, quantaque volarent
  10. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  11. immemorabile per spatium transire solerent.
  12. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  13. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  14. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  15. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  16. et quasi per magni circum spiracula mundi
  17. exitus introitusque elementis redditus extat.
  18. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  19. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  20. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  21. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  22. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  23. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  24. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  25. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  26. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  27. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  28. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  29. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  30. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  31. multa modis multis convenere undique adaucta,
  32. confertae nubes umorem mittere certant
  33. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  34. copia nimborum turba maiore coacta
  35. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  36. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  37. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  38. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  39. cera super calido tabescens multa liquescat.
  40. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  41. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  42. at retinere diu pluviae longumque morari
  43. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  44. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  45. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  46. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  47. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  48. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  49. tum color in nigris existit nubibus arqui.