De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  2. navigia in summum veniant vexata periclum.
  3. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  4. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  5. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  6. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  7. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  8. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  9. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  10. versabundus enim turbo descendit et illam
  11. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  12. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  13. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  14. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  15. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  16. vertex conradens ex semina nubis
  17. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  18. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  19. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  20. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  21. officere in terris, apparet crebrius idem
  22. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  23. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  24. hoc super in caeli spatio coiere repente
  25. asperiora, modis quae possint indupedita
  26. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  27. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  28. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  29. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  30. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  31. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  32. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  33. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  34. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  35. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  36. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  37. hic demum fit uti turba maiore coorta
  38. et condensa queant apparere et simul ipso
  39. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  40. nam loca declarat sursum ventosa patere
  41. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  42. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  43. corpora naturam declarant litore vestis
  44. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  45. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  46. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  47. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  48. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  49. surgere de terra nebulas aestumque videmus,