De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  2. ---
  3. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  4. currenti spatium praemonstra, callida musa
  5. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  6. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  7. ---
  8. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  9. ---
  10. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  11. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  12. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  13. et faciunt animos humilis formidine divom
  14. depressosque premunt ad terram propterea quod
  15. ignorantia causarum conferre deorum
  16. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  17. quorum operum causas nulla ratione videre
  18. possunt ac fieri divino numine rentur.
  19. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  20. si tamen interea mirantur qua ratione
  21. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  22. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  23. rursus in antiquas referuntur religionis
  24. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  25. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  26. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  27. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  28. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  29. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  30. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  31. delibata deum per te tibi numina sancta
  32. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  33. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  34. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  35. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  36. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  37. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  38. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  39. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  40. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  41. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  42. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  43. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  44. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  45. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  46. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  47. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  48. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  49. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  50. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  51. quorum operum causas nulla ratione videre
  52. possunt ac fieri divino numine rentur.
  53. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  54. propterea quia concurrunt sublime volantes
  55. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  56. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  57. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  58. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  59. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  60. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  61. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  62. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  63. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  64. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  65. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  66. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  67. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  68. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  69. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  70. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  71. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  72. verberibus venti versant planguntque per auras.
  73. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  74. frontibus adversis possint quam de latere ire
  75. diverso motu radentes corpora tractim,
  76. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  77. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  78. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  79. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  80. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  81. cum subito validi venti conlecta procella
  82. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  83. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  84. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  85. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  86. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  87. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  88. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  89. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  90. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  91. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  92. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  93. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  94. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  95. perscindat nubem perfringens impete recto;
  96. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  97. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  98. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  99. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  100. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  101. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  102. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  103. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  104. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  105. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  106. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  107. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  108. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  109. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  110. turbine ventorum comburens impete magno;
  111. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  112. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  113. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  114. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  115. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  116. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  117. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  118. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  119. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  120. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  121. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  122. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  123. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  124. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  125. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  126. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  127. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante