De Rerum Natura
Lucretius
-
- ante fuit multo quam levia carmina cantu
- concelebrare homines possent aurisque iuvare.
- et zephyri cava per calamorum sibila primum
- agrestis docuere cavas inflare cicutas.
- inde minutatim dulcis didicere querellas,
- tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
- avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
- per loca pastorum deserta atque otia dia.
- sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
- in medium ratioque in luminis eruit oras.
- haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
- cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
- saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
- propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
- non magnis opibus iucunde corpora habebant,
- praesertim cum tempestas ridebat et anni
- tempora pingebant viridantis floribus herbas.
- tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
- consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
- tum caput atque umeros plexis redimire coronis
- floribus et foliis lascivia laeta movebat,
- atque extra numerum procedere membra moventes
- duriter et duro terram pede pellere matrem;
- unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
- omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
- et vigilantibus hinc aderant solacia somno
- ducere multimodis voces et flectere cantus
- et supera calamos unco percurrere labro;
- unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
- et numerum servare genus didicere, neque hilo
- maiore interea capiunt dulcedine fructum
- quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
- nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
- suavius, in primis placet et pollere videtur,
- posteriorque fere melior res illa reperta
- perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
- sic odium coepit glandis, sic illa relicta
- strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
- pellis item cecidit vestis contempta ferina;
- quam reor invidia tali tunc esse repertam,
- ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
- et tamen inter eos distractam sanguine multo
- disperiise neque in fructum convertere quisse.
- tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
- exercent hominum vitam belloque fatigant;
- quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
- frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
- terrigenas; at nos nil laedit veste carere
- purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
- dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
- Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
- semper et in curis consumit inanibus aevom,
- ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
- finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
- idque minutatim vitam provexit in altum
- et belli magnos commovit funditus aestus.
- at vigiles mundi magnum versatile templum
- sol et luna suo lustrantes lumine circum
- perdocuere homines annorum tempora verti
- et certa ratione geri rem atque ordine certo.
- Iam validis saepti degebant turribus aevom,
- et divisa colebatur discretaque tellus,
- tum mare velivolis florebat navibus ponti,
- auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
- carminibus cum res gestas coepere
- tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
- propterea quid sit prius actum respicere aetas
- nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
- Navigia atque agri culturas moenia leges
- arma vias vestes et cetera de genere horum,
- praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
- carmina, picturas et daedala signa polita
- usus et impigrae simul experientia mentis
- paulatim docuit pedetemptim progredientis.
- sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
- in medium ratioque in luminis erigit oras;
- namque alid ex alio clarescere corde videbant,
- artibus ad summum donec venere cacumen.
- Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
- dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
- et recreaverunt vitam legesque rogarunt
- et primae dederunt solacia dulcia vitae,
- cum genuere virum tali cum corde repertum,
- omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
- cuius et extincti propter divina reperta
- divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
- nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
- omnia iam ferme mortalibus esse parata
- et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
- divitiis homines et honore et laude potentis
- affluere atque bona gnatorum excellere fama,
- nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
- atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
- pausa atque infestis cogi saevire querellis,
- intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
- omniaque illius vitio corrumpier intus,
- quae conlata foris et commoda cumque venirent;
- partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
- ut nulla posset ratione explerier umquam,
- partim quod taetro quasi conspurcare sapore
- omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
- veridicis igitur purgavit pectora dictis
- et finem statuit cuppedinis atque timoris
- exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
- quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
- qua possemus ad id recto contendere cursu,
- quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
- quod fieret naturali varieque volaret
- seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
- et quibus e portis occurri cuique deceret,
- et genus humanum frustra plerumque probavit
- volvere curarum tristis in pectore fluctus.
- nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
- in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
- inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
- quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
- hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
- non radii solis nec lucida tela diei
- discutiant, sed naturae species ratioque.
- quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
- Et quoniam docui mundi mortalia templa
- esse et nativo consistere corpore caelum,
- et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
- pleraque dissolui, qui restant percipe porro,