De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  2. e simili causa, concursu natus eodem.
  3. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  4. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  5. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  6. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  7. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  8. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  9. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  10. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  11. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  12. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  13. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  14. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  15. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  16. extructis aliis alias super impete miro.
  17. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  18. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  19. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  20. nubila portabunt venti transversa per auras,
  21. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  22. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  23. in statione locata sepultis undique ventis;
  24. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  25. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  26. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  27. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  28. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  29. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  30. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  31. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  32. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  33. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  34. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  35. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  36. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  37. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  38. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  39. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  40. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  41. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  42. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  43. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  44. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  45. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  46. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  47. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  48. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  49. Quod superest, quali natura praedita constent
  50. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  51. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  52. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  53. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  54. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  55. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  56. constituit natura minutis mobilibusque
  57. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  58. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  59. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  60. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  61. curat item vasis integris vina repente
  62. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  63. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  64. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  65. mobiliter soluens differt primordia vini.
  66. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  67. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  68. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  69. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  70. fiant ut possint ictu discludere turris,
  71. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  72. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  73. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  74. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  75. expediam neque te in promissis plura morabor.
  76. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  77. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  78. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  79. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  80. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  81. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  82. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  83. adeo tetra nimborum nocte coorta
  84. inpendent atrae formidinis ora superne,
  85. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  86. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  87. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  88. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  89. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  90. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  91. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  92. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  93. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  94. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  95. multa forent multis exempto nubila sole;
  96. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  97. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  98. si non extructis foret alte nubibus aether.
  99. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  100. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  101. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  102. semina habere cavas nubes et multa necessest
  103. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  104. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  105. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  106. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  107. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  108. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  109. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  110. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  111. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  112. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  113. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  114. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  115. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  116. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  117. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  118. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  119. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  120. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  121. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  122. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  123. tantus discidio nubis ventique procella
  124. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.