De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  2. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  3. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  4. ---
  5. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  6. currenti spatium praemonstra, callida musa
  7. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  8. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  9. ---
  10. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  11. ---
  12. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  13. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  14. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  15. et faciunt animos humilis formidine divom
  16. depressosque premunt ad terram propterea quod
  17. ignorantia causarum conferre deorum
  18. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  19. quorum operum causas nulla ratione videre
  20. possunt ac fieri divino numine rentur.
  21. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  22. si tamen interea mirantur qua ratione
  23. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  24. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  25. rursus in antiquas referuntur religionis
  26. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  27. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  28. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  29. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  30. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  31. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  32. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  33. delibata deum per te tibi numina sancta
  34. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  35. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  36. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  37. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  38. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  39. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  40. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  41. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  42. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  43. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  44. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  45. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  46. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  47. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  48. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  49. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  50. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  51. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  52. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  53. quorum operum causas nulla ratione videre
  54. possunt ac fieri divino numine rentur.
  55. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  56. propterea quia concurrunt sublime volantes
  57. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  58. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  59. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  60. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  61. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  62. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  63. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  64. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  65. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  66. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  67. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  68. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  69. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  70. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  71. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  72. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  73. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  74. verberibus venti versant planguntque per auras.
  75. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  76. frontibus adversis possint quam de latere ire
  77. diverso motu radentes corpora tractim,
  78. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  79. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  80. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  81. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  82. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  83. cum subito validi venti conlecta procella
  84. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  85. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  86. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  87. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  88. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  89. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  90. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  91. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  92. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  93. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  94. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  95. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  96. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  97. perscindat nubem perfringens impete recto;
  98. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  99. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  100. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  101. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  102. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  103. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  104. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  105. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  106. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  107. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  108. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  109. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  110. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  111. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  112. turbine ventorum comburens impete magno;
  113. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  114. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  115. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  116. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  117. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  118. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  119. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  120. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  121. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  122. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  123. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  124. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  125. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  126. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  127. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  128. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  129. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  130. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  131. e simili causa, concursu natus eodem.
  132. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  133. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  134. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  135. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  136. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  137. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  138. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  139. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  140. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  141. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;