De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  2. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  3. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  4. extructis aliis alias super impete miro.
  5. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  6. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  7. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  8. nubila portabunt venti transversa per auras,
  9. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  10. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  11. in statione locata sepultis undique ventis;
  12. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  13. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  14. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  15. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  16. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  17. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  18. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  19. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  20. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  21. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  22. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  23. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  24. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  25. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  26. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  27. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  28. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  29. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  30. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  31. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  32. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  33. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  34. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  35. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  36. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  37. Quod superest, quali natura praedita constent
  38. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  39. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  40. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  41. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  42. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  43. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  44. constituit natura minutis mobilibusque
  45. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  46. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  47. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  48. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  49. curat item vasis integris vina repente
  50. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  51. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  52. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  53. mobiliter soluens differt primordia vini.
  54. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  55. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  56. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  57. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  58. fiant ut possint ictu discludere turris,
  59. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  60. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  61. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  62. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  63. expediam neque te in promissis plura morabor.
  64. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  65. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  66. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  67. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  68. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  69. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  70. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  71. adeo tetra nimborum nocte coorta
  72. inpendent atrae formidinis ora superne,
  73. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  74. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  75. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  76. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  77. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  78. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  79. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  80. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  81. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  82. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  83. multa forent multis exempto nubila sole;
  84. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  85. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  86. si non extructis foret alte nubibus aether.
  87. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  88. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  89. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  90. semina habere cavas nubes et multa necessest
  91. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  92. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  93. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  94. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  95. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  96. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  97. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  98. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  99. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  100. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  101. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  102. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  103. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  104. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  105. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  106. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  107. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  108. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  109. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  110. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  111. tantus discidio nubis ventique procella
  112. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  113. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  114. incidit in validam maturo culmine nubem;
  115. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  116. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  117. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  118. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  119. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  120. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  121. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  122. atque alia ex ipso conradens portat
  123. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  124. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  125. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  126. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  127. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  128. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  129. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  130. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  131. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  132. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  133. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  134. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  135. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  136. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  137. nec temere omnino plane vis frigida venti
  138. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,