De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  2. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  3. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  4. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  5. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  6. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  7. inque dies magis in montem succedere silvas
  8. cogebant infraque locum concedere cultis,
  9. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  10. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  11. caerula distinguens inter plaga currere posset
  12. per tumulos et convallis camposque profusa;
  13. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  14. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  15. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  16. At liquidas avium voces imitarier ore
  17. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  18. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  19. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  20. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  21. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  22. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  23. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  24. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  25. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  26. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  27. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  28. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  29. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  31. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  32. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  33. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  34. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  35. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  36. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  37. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  38. atque extra numerum procedere membra moventes
  39. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  40. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  41. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  42. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  43. ducere multimodis voces et flectere cantus
  44. et supera calamos unco percurrere labro;
  45. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  46. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  47. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  48. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  49. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  50. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  51. posteriorque fere melior res illa reperta
  52. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  53. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  54. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  55. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  56. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  57. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  58. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  59. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  60. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  61. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  62. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  63. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  64. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  65. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  66. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  67. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  68. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  69. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  70. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  71. idque minutatim vitam provexit in altum
  72. et belli magnos commovit funditus aestus.
  73. at vigiles mundi magnum versatile templum
  74. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  75. perdocuere homines annorum tempora verti
  76. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  77. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  78. et divisa colebatur discretaque tellus,
  79. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  80. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  81. carminibus cum res gestas coepere
  82. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  83. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  84. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  85. Navigia atque agri culturas moenia leges
  86. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  87. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  88. carmina, picturas et daedala signa polita
  89. usus et impigrae simul experientia mentis
  90. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  91. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  92. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  93. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  94. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,