De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  2. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  3. indicia occultae divum perquirere mentis,
  4. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  5. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  6. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  7. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  8. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  9. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  10. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  11. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  12. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  13. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  14. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  15. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  16. turbine caelesti subito correptus et igni?
  17. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  18. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  19. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  20. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  21. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  22. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  23. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  24. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  25. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  26. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  27. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  28. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  29. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  30. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  31. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  32. et simul in multas partis qui credere possis
  33. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  34. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  35. at saepest numero factum fierique necessest,
  36. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  37. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  38. postremo cur sancta deum delubra suasque
  39. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  40. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  41. demit imaginibus violento volnere honorem?
  42. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  43. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  44. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  45. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  46. in mare qua missi veniant ratione superne.
  47. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  48. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  49. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,