De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  2. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  3. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  4. in mare qua missi veniant ratione superne.
  5. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  6. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  7. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  8. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  9. navigia in summum veniant vexata periclum.
  10. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  11. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  12. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  13. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  14. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  15. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  16. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  17. versabundus enim turbo descendit et illam
  18. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  19. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  20. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  21. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  22. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  23. vertex conradens ex semina nubis
  24. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  25. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  26. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  27. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  28. officere in terris, apparet crebrius idem
  29. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  30. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  31. hoc super in caeli spatio coiere repente
  32. asperiora, modis quae possint indupedita
  33. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  34. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  35. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  36. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  37. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  38. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  39. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  40. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  41. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  42. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  43. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  44. hic demum fit uti turba maiore coorta
  45. et condensa queant apparere et simul ipso
  46. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  47. nam loca declarat sursum ventosa patere
  48. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  49. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  50. corpora naturam declarant litore vestis
  51. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  52. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  53. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  54. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  55. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  56. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  57. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  58. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  59. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  60. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  61. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  62. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  63. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  64. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  65. esse infinitam docui, quantaque volarent
  66. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  67. immemorabile per spatium transire solerent.
  68. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  69. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  70. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  71. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  72. et quasi per magni circum spiracula mundi
  73. exitus introitusque elementis redditus extat.
  74. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  75. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  76. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  77. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  78. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  79. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  80. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  81. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  82. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  83. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  84. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  85. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  86. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  87. multa modis multis convenere undique adaucta,
  88. confertae nubes umorem mittere certant
  89. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  90. copia nimborum turba maiore coacta
  91. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  92. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  93. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  94. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  95. cera super calido tabescens multa liquescat.