De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  2. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  3. at retinere diu pluviae longumque morari
  4. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  5. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  6. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  7. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  8. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  9. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  10. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  11. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  12. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  13. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  14. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  15. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  16. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  17. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  18. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  19. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  20. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  21. supter item ut supera ventosis undique plenam
  22. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  23. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  24. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  25. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  26. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  27. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  28. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  29. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  30. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  31. concussu late disserpunt inde tremores.
  32. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  33. tecta viam propter non magno pondere tota,
  34. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  35. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  36. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  37. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  38. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  39. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  40. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  41. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  42. collectus parte ex una procumbit et urget
  43. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  44. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  45. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  46. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  47. inclinata minent in eandem prodita partem
  48. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  49. et metuunt magni naturam credere mundi
  50. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  51. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  52. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  53. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  54. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  55. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  56. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  57. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  58. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  59. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  60. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  61. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  62. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  63. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  64. in loca se cava terrai coniecit ibique
  65. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  66. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  67. exagitata foras erumpitur et simul altam
  68. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  69. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  70. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  71. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  72. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  73. motibus in terris et multae per mare pessum
  74. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  75. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  76. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  77. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  78. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  79. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  80. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  81. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  82. terrai ne dissoluat natura repente,
  83. neu distracta suum late dispandat hiatum
  84. idque suis confusa velit complere ruinis.
  85. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  86. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  87. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  88. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  89. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  90. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  91. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  92. ---
  93. Principio mare mirantur non reddere maius
  94. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  95. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  96. adde vagos imbris tempestatesque volantes,