De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  2. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  3. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  4. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  5. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  6. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  7. non igitur multis offensibus in remorando
  8. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  9. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  10. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  11. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  12. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  13. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  14. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  15. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  16. et validas auget viris et roborat ictum;
  17. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  18. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  19. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  20. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  21. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  22. incolumisque venit per res atque integra transit
  23. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  24. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  25. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  26. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  27. conferve facit, e parvis quia facta minute
  28. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  29. quae facile insinuantur et insinuata repente
  30. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  31. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  32. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  33. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  34. frigore enim desunt ignes ventique calore
  35. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  36. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  37. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  38. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  39. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  40. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  41. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  42. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  43. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  44. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  45. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  46. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  47. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  48. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  49. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  50. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  51. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  52. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  53. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  54. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  55. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  56. indicia occultae divum perquirere mentis,
  57. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  58. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  59. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  60. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  61. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  62. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  63. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  64. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  65. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  66. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  67. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  68. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  69. turbine caelesti subito correptus et igni?
  70. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  71. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  72. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  73. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  74. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  75. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  76. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  77. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  78. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  79. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  80. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  81. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  82. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  83. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  84. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  85. et simul in multas partis qui credere possis
  86. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  87. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  88. at saepest numero factum fierique necessest,
  89. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  90. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  91. postremo cur sancta deum delubra suasque
  92. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  93. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  94. demit imaginibus violento volnere honorem?
  95. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius