De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  2. demit imaginibus violento volnere honorem?
  3. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  4. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  5. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  6. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  7. in mare qua missi veniant ratione superne.
  8. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  9. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  10. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  11. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  12. navigia in summum veniant vexata periclum.
  13. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  14. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  15. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  16. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  17. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  18. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  19. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  20. versabundus enim turbo descendit et illam
  21. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  22. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  23. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  24. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  25. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  26. vertex conradens ex semina nubis
  27. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  28. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  29. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  30. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  31. officere in terris, apparet crebrius idem
  32. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  33. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  34. hoc super in caeli spatio coiere repente
  35. asperiora, modis quae possint indupedita
  36. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  37. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  38. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  39. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  40. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  41. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  42. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  43. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  44. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  45. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  46. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  47. hic demum fit uti turba maiore coorta
  48. et condensa queant apparere et simul ipso
  49. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  50. nam loca declarat sursum ventosa patere
  51. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  52. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  53. corpora naturam declarant litore vestis
  54. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  55. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  56. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  57. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  58. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  59. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  60. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  61. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  62. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  63. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  64. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  65. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  66. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  67. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  68. esse infinitam docui, quantaque volarent
  69. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  70. immemorabile per spatium transire solerent.
  71. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  72. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  73. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  74. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  75. et quasi per magni circum spiracula mundi
  76. exitus introitusque elementis redditus extat.
  77. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  78. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  79. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  80. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  81. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  82. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  83. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  84. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  85. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  86. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  87. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  88. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  89. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  90. multa modis multis convenere undique adaucta,
  91. confertae nubes umorem mittere certant
  92. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  93. copia nimborum turba maiore coacta
  94. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  95. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  96. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  97. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  98. cera super calido tabescens multa liquescat.
  99. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  100. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  101. at retinere diu pluviae longumque morari
  102. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  103. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  104. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  105. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  106. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  107. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  108. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  109. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  110. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  111. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  112. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  113. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  114. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  115. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  116. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  117. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  118. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  119. supter item ut supera ventosis undique plenam
  120. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  121. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  122. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  123. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  124. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.