De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  2. incidit in validam maturo culmine nubem;
  3. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  4. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  5. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  6. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  7. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  8. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  9. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  10. atque alia ex ipso conradens portat
  11. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  12. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  13. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  14. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  15. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  16. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  17. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  18. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  19. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  20. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  21. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  22. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  23. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  24. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  25. nec temere omnino plane vis frigida venti
  26. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  27. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  28. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  29. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  30. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  31. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  32. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  33. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  34. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  35. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  36. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  37. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  38. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  39. non igitur multis offensibus in remorando
  40. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  41. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  42. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  43. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  44. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  45. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  46. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  47. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  48. et validas auget viris et roborat ictum;
  49. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  50. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  51. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  52. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  53. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  54. incolumisque venit per res atque integra transit
  55. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  56. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  57. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  58. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  59. conferve facit, e parvis quia facta minute
  60. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  61. quae facile insinuantur et insinuata repente
  62. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  63. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  64. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  65. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  66. frigore enim desunt ignes ventique calore
  67. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  68. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  69. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  70. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  71. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  72. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  73. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  74. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  75. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  76. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  77. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  78. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  79. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  80. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  81. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  82. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  83. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  84. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  85. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  86. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  87. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  88. indicia occultae divum perquirere mentis,
  89. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  90. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  91. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  92. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  93. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  94. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  95. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  96. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  97. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  98. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  99. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  100. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  101. turbine caelesti subito correptus et igni?
  102. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  103. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  104. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  105. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  106. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  107. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  108. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  109. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  110. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  111. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  112. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  113. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  114. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  115. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  116. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  117. et simul in multas partis qui credere possis
  118. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  119. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  120. at saepest numero factum fierique necessest,
  121. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  122. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  123. postremo cur sancta deum delubra suasque
  124. discutit infesto praeclaras fulmine sedes