De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  2. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  3. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  4. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  5. concussu late disserpunt inde tremores.
  6. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  7. tecta viam propter non magno pondere tota,
  8. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  9. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  10. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  11. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  12. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  13. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  14. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  15. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  16. collectus parte ex una procumbit et urget
  17. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  18. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  19. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  20. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  21. inclinata minent in eandem prodita partem
  22. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  23. et metuunt magni naturam credere mundi
  24. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  25. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  26. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  27. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  28. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  29. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  30. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  31. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  32. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  33. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  34. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  35. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  36. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  37. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  38. in loca se cava terrai coniecit ibique
  39. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  40. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  41. exagitata foras erumpitur et simul altam
  42. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  43. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  44. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  45. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  46. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  47. motibus in terris et multae per mare pessum
  48. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  49. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  50. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  51. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  52. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  53. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  54. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  55. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  56. terrai ne dissoluat natura repente,
  57. neu distracta suum late dispandat hiatum
  58. idque suis confusa velit complere ruinis.
  59. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  60. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  61. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  62. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  63. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  64. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  65. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  66. ---
  67. Principio mare mirantur non reddere maius
  68. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  69. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  70. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  71. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  72. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  73. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  74. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  75. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  76. quippe videmus enim vestis umore madentis
  77. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  78. at pelage multa et late substrata videmus.
  79. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  80. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  81. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  82. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  83. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  84. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  85. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  86. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  87. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  88. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  89. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  90. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  91. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  92. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  93. in terras itidem manare ex aequore salso;
  94. percolatur enim virus retroque remanat
  95. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  96. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  97. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  98. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  99. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  100. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  101. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  102. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  103. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  104. cernentes pavida complebant pectora cura,
  105. quid moliretur rerum natura novarum.
  106. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  107. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  108. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  109. et videas caelum summai totius unum
  110. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  111. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  112. quod bene propositum si plane contueare
  113. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  114. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  115. accepit calido febrim fervore coortam
  116. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  117. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  118. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  119. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  120. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  121. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  122. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  123. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  124. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  125. ex infinito satis omnia suppeditare,