De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  2. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  3. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  4. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  5. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  6. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  7. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  8. indicia occultae divum perquirere mentis,
  9. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  10. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  11. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  12. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  13. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  14. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  15. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  16. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  17. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  18. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  19. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  20. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  21. turbine caelesti subito correptus et igni?
  22. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  23. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  24. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  25. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  26. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  27. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  28. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  29. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  30. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  31. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  32. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  33. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  34. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  35. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  36. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  37. et simul in multas partis qui credere possis
  38. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  39. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  40. at saepest numero factum fierique necessest,
  41. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  42. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  43. postremo cur sancta deum delubra suasque
  44. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  45. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  46. demit imaginibus violento volnere honorem?
  47. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  48. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  49. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  50. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  51. in mare qua missi veniant ratione superne.
  52. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  53. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  54. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  55. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  56. navigia in summum veniant vexata periclum.
  57. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  58. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  59. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  60. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  61. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  62. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  63. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  64. versabundus enim turbo descendit et illam
  65. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  66. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  67. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  68. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  69. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  70. vertex conradens ex semina nubis
  71. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  72. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  73. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  74. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  75. officere in terris, apparet crebrius idem
  76. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  77. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  78. hoc super in caeli spatio coiere repente
  79. asperiora, modis quae possint indupedita
  80. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  81. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  82. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  83. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  84. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  85. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  86. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  87. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  88. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  89. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  90. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  91. hic demum fit uti turba maiore coorta
  92. et condensa queant apparere et simul ipso
  93. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  94. nam loca declarat sursum ventosa patere
  95. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  96. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  97. corpora naturam declarant litore vestis
  98. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  99. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  100. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  101. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  102. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  103. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  104. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  105. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  106. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  107. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  108. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  109. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  110. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  111. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  112. esse infinitam docui, quantaque volarent
  113. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  114. immemorabile per spatium transire solerent.
  115. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  116. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  117. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  118. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  119. et quasi per magni circum spiracula mundi
  120. exitus introitusque elementis redditus extat.
  121. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  122. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  123. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  124. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  125. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  126. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  127. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  128. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  129. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  130. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  131. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  132. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  133. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  134. multa modis multis convenere undique adaucta,
  135. confertae nubes umorem mittere certant
  136. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  137. copia nimborum turba maiore coacta
  138. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  139. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  140. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  141. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  142. cera super calido tabescens multa liquescat.
  143. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  144. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  145. at retinere diu pluviae longumque morari
  146. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  147. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  148. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  149. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  150. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  151. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  152. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  153. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  154. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  155. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  156. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  157. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  158. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  159. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  160. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  161. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  162. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  163. supter item ut supera ventosis undique plenam
  164. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  165. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  166. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  167. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  168. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  169. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  170. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  171. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  172. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  173. concussu late disserpunt inde tremores.
  174. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  175. tecta viam propter non magno pondere tota,
  176. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  177. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  178. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas