De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  2. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  3. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  4. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  5. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  6. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  7. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  8. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  9. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  10. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  11. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  12. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  13. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  14. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  15. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  16. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  17. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  18. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  19. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  20. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  21. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  22. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  23. Quod superest, quali natura praedita constent
  24. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  25. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  26. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  27. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  28. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  29. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  30. constituit natura minutis mobilibusque
  31. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  32. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  33. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  34. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  35. curat item vasis integris vina repente
  36. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  37. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  38. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  39. mobiliter soluens differt primordia vini.
  40. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  41. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  42. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  43. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  44. fiant ut possint ictu discludere turris,
  45. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  46. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  47. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  48. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  49. expediam neque te in promissis plura morabor.
  50. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  51. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  52. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  53. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  54. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  55. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  56. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  57. adeo tetra nimborum nocte coorta
  58. inpendent atrae formidinis ora superne,
  59. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  60. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  61. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  62. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  63. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  64. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  65. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  66. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  67. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  68. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  69. multa forent multis exempto nubila sole;
  70. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  71. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  72. si non extructis foret alte nubibus aether.
  73. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  74. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  75. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  76. semina habere cavas nubes et multa necessest
  77. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  78. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  79. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  80. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  81. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  82. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  83. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  84. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  85. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  86. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  87. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  88. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  89. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  90. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  91. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  92. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  93. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  94. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  95. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  96. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  97. tantus discidio nubis ventique procella
  98. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  99. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  100. incidit in validam maturo culmine nubem;
  101. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  102. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  103. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  104. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  105. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  106. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  107. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  108. atque alia ex ipso conradens portat
  109. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  110. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  111. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  112. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  113. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  114. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  115. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  116. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  117. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  118. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  119. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  120. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  121. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  122. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  123. nec temere omnino plane vis frigida venti
  124. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  125. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  126. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  127. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  128. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  129. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  130. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  131. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  132. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  133. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  134. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  135. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  136. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  137. non igitur multis offensibus in remorando
  138. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  139. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  140. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  141. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  142. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  143. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  144. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  145. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  146. et validas auget viris et roborat ictum;
  147. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  148. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  149. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  150. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  151. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  152. incolumisque venit per res atque integra transit
  153. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  154. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  155. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  156. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  157. conferve facit, e parvis quia facta minute
  158. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  159. quae facile insinuantur et insinuata repente
  160. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  161. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  162. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  163. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  164. frigore enim desunt ignes ventique calore
  165. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  166. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  167. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  168. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  169. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  170. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  171. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  172. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  173. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  174. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  175. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  176. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  177. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  178. propterea freta sunt haec anni nominitanda,