De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  2. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  3. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  4. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  5. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  6. collectus parte ex una procumbit et urget
  7. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  8. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  9. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  10. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  11. inclinata minent in eandem prodita partem
  12. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  13. et metuunt magni naturam credere mundi
  14. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  15. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  16. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  17. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  18. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  19. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  20. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  21. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  22. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  23. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  24. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  25. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  26. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  27. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  28. in loca se cava terrai coniecit ibique
  29. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  30. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  31. exagitata foras erumpitur et simul altam
  32. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  33. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  34. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  35. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  36. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  37. motibus in terris et multae per mare pessum
  38. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  39. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  40. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  41. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  42. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  43. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  44. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  45. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  46. terrai ne dissoluat natura repente,
  47. neu distracta suum late dispandat hiatum
  48. idque suis confusa velit complere ruinis.
  49. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  50. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  51. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  52. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  53. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  54. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  55. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  56. ---
  57. Principio mare mirantur non reddere maius
  58. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  59. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  60. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  61. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  62. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  63. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  64. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  65. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  66. quippe videmus enim vestis umore madentis
  67. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  68. at pelage multa et late substrata videmus.
  69. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  70. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  71. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  72. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  73. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  74. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  75. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  76. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  77. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  78. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  79. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  80. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  81. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  82. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  83. in terras itidem manare ex aequore salso;
  84. percolatur enim virus retroque remanat
  85. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  86. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  87. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  88. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  89. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  90. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  91. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  92. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  93. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  94. cernentes pavida complebant pectora cura,
  95. quid moliretur rerum natura novarum.
  96. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  97. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  98. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  99. et videas caelum summai totius unum
  100. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  101. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  102. quod bene propositum si plane contueare
  103. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  104. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  105. accepit calido febrim fervore coortam
  106. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  107. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  108. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  109. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  110. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  111. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  112. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  113. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  114. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  115. ex infinito satis omnia suppeditare,
  116. unde repente queat tellus concussa moveri
  117. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  118. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  119. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  120. et tempestates pluviae graviore coortu
  121. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  122. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  123. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  124. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  125. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  126. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  127. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  128. nil sint ad summam summai totius omnem.
  129. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  130. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  131. expediam. primum totius subcava montis
  132. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  133. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  134. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  135. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  136. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  137. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  138. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  139. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  140. differt et crassa volvit caligine fumum
  141. extruditque simul mirando pondere saxa;
  142. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  143. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  144. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  145. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  146. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  147. ---
  148. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  149. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  150. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  151. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  152. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  153. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  154. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  155. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  156. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  157. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  158. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  159. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  160. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  161. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  162. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  163. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  164. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  165. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  166. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  167. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  168. cogentes sursus replent coguntque manere.
  169. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  170. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  171. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  172. inter nigra virum percocto saecla colore
  173. exoriens penitus media ab regione diei.
  174. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  175. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  176. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  177. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  178. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  179. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  180. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum