De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  2. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  3. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  4. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  5. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  6. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  7. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  8. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  9. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  10. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  11. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  12. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  13. indicia occultae divum perquirere mentis,
  14. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  15. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  16. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  17. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  18. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  19. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  20. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  21. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  22. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  23. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  24. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  25. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  26. turbine caelesti subito correptus et igni?
  27. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  28. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  29. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  30. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  31. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  32. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  33. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  34. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  35. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  36. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  37. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  38. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  39. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  40. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  41. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  42. et simul in multas partis qui credere possis
  43. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  44. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  45. at saepest numero factum fierique necessest,
  46. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  47. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  48. postremo cur sancta deum delubra suasque
  49. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  50. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  51. demit imaginibus violento volnere honorem?
  52. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  53. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  54. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  55. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  56. in mare qua missi veniant ratione superne.
  57. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  58. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  59. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  60. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  61. navigia in summum veniant vexata periclum.
  62. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  63. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  64. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  65. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  66. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  67. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  68. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  69. versabundus enim turbo descendit et illam
  70. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  71. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  72. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  73. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  74. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  75. vertex conradens ex semina nubis
  76. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  77. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  78. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  79. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  80. officere in terris, apparet crebrius idem
  81. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  82. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  83. hoc super in caeli spatio coiere repente
  84. asperiora, modis quae possint indupedita
  85. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  86. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  87. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  88. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  89. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  90. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  91. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  92. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  93. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  94. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  95. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  96. hic demum fit uti turba maiore coorta
  97. et condensa queant apparere et simul ipso
  98. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  99. nam loca declarat sursum ventosa patere
  100. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  101. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  102. corpora naturam declarant litore vestis
  103. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  104. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  105. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  106. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  107. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  108. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  109. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  110. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  111. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  112. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  113. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  114. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  115. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  116. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  117. esse infinitam docui, quantaque volarent
  118. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  119. immemorabile per spatium transire solerent.
  120. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  121. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  122. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  123. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  124. et quasi per magni circum spiracula mundi
  125. exitus introitusque elementis redditus extat.
  126. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  127. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  128. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  129. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  130. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  131. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,