De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  2. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  3. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  4. non radii solis nec lucida tela diei
  5. discutiant, sed naturae species ratioque.
  6. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  7. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  8. esse et nativo consistere corpore caelum,
  9. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  10. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  11. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  12. ---
  13. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  14. currenti spatium praemonstra, callida musa
  15. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  16. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  17. ---
  18. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  19. ---
  20. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  21. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  22. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  23. et faciunt animos humilis formidine divom
  24. depressosque premunt ad terram propterea quod
  25. ignorantia causarum conferre deorum
  26. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  27. quorum operum causas nulla ratione videre
  28. possunt ac fieri divino numine rentur.
  29. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  30. si tamen interea mirantur qua ratione
  31. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  32. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  33. rursus in antiquas referuntur religionis
  34. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  35. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  36. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  37. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  38. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  39. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  40. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  41. delibata deum per te tibi numina sancta
  42. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  43. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  44. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  45. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  46. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  47. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  48. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  49. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  50. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  51. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  52. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,