De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  2. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  3. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  4. non radii solis nec lucida tela diei
  5. discutiant, sed naturae species ratioque.
  6. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  7. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  8. esse et nativo consistere corpore caelum,
  9. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  10. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  11. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  12. ---
  13. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  14. currenti spatium praemonstra, callida musa
  15. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  16. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  17. ---
  18. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  19. ---
  20. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  21. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  22. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  23. et faciunt animos humilis formidine divom
  24. depressosque premunt ad terram propterea quod
  25. ignorantia causarum conferre deorum
  26. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  27. quorum operum causas nulla ratione videre
  28. possunt ac fieri divino numine rentur.
  29. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  30. si tamen interea mirantur qua ratione
  31. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  32. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  33. rursus in antiquas referuntur religionis
  34. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  35. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  36. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  37. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  38. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  39. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  40. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  41. delibata deum per te tibi numina sancta
  42. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  43. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  44. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  45. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  46. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  47. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  48. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  49. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  50. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  51. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  52. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  53. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  54. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  55. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  56. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  57. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  58. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  59. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  60. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  61. quorum operum causas nulla ratione videre
  62. possunt ac fieri divino numine rentur.
  63. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  64. propterea quia concurrunt sublime volantes
  65. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  66. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  67. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  68. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  69. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  70. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  71. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  72. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  73. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  74. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  75. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  76. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  77. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  78. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  79. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  80. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  81. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  82. verberibus venti versant planguntque per auras.
  83. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  84. frontibus adversis possint quam de latere ire
  85. diverso motu radentes corpora tractim,
  86. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  87. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  88. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  89. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  90. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  91. cum subito validi venti conlecta procella
  92. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  93. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  94. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  95. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  96. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  97. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  98. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  99. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  100. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  101. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  102. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  103. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  104. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  105. perscindat nubem perfringens impete recto;
  106. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  107. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  108. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  109. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  110. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  111. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  112. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  113. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  114. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  115. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  116. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  117. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  118. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  119. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  120. turbine ventorum comburens impete magno;
  121. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  122. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  123. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  124. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  125. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  126. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  127. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  128. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  129. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  130. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  131. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  132. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  133. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  134. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  135. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  136. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  137. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  138. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  139. e simili causa, concursu natus eodem.
  140. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  141. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  142. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  143. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  144. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  145. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  146. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  147. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  148. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  149. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  150. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  151. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  152. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  153. extructis aliis alias super impete miro.
  154. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  155. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  156. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  157. nubila portabunt venti transversa per auras,
  158. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  159. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  160. in statione locata sepultis undique ventis;
  161. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  162. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  163. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  164. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  165. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  166. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  167. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  168. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  169. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  170. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  171. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  172. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  173. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  174. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  175. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  176. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  177. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  178. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  179. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  180. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  181. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  182. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  183. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  184. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  185. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  186. Quod superest, quali natura praedita constent
  187. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  188. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  189. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  190. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  191. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  192. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  193. constituit natura minutis mobilibusque
  194. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  195. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  196. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  197. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  198. curat item vasis integris vina repente
  199. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  200. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  201. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  202. mobiliter soluens differt primordia vini.
  203. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  204. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  205. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  206. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  207. fiant ut possint ictu discludere turris,
  208. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  209. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  210. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  211. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  212. expediam neque te in promissis plura morabor.
  213. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  214. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  215. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  216. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  217. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  218. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  219. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  220. adeo tetra nimborum nocte coorta
  221. inpendent atrae formidinis ora superne,
  222. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  223. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  224. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  225. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  226. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  227. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  228. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  229. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  230. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  231. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  232. multa forent multis exempto nubila sole;
  233. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  234. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  235. si non extructis foret alte nubibus aether.
  236. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  237. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  238. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  239. semina habere cavas nubes et multa necessest
  240. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  241. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  242. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  243. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  244. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  245. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  246. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  247. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  248. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  249. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  250. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  251. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  252. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  253. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  254. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  255. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  256. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  257. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  258. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  259. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  260. tantus discidio nubis ventique procella
  261. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  262. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  263. incidit in validam maturo culmine nubem;
  264. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  265. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  266. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  267. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  268. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  269. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  270. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  271. atque alia ex ipso conradens portat