De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  2. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  3. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  4. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  5. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  6. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  7. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  8. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  9. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  10. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  11. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  12. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  13. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  14. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  15. nec temere omnino plane vis frigida venti
  16. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  17. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  18. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  19. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  20. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  21. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  22. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  23. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  24. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  25. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  26. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  27. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  28. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  29. non igitur multis offensibus in remorando
  30. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  31. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  32. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  33. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  34. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  35. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  36. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  37. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  38. et validas auget viris et roborat ictum;
  39. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  40. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  41. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  42. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  43. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  44. incolumisque venit per res atque integra transit
  45. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  46. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  47. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  48. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  49. conferve facit, e parvis quia facta minute
  50. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  51. quae facile insinuantur et insinuata repente
  52. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  53. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  54. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  55. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  56. frigore enim desunt ignes ventique calore
  57. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  58. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  59. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  60. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  61. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  62. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  63. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  64. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  65. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  66. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  67. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  68. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  69. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  70. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  71. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  72. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  73. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  74. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  75. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  76. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  77. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  78. indicia occultae divum perquirere mentis,
  79. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  80. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  81. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  82. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  83. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  84. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  85. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  86. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  87. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  88. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  89. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  90. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  91. turbine caelesti subito correptus et igni?
  92. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  93. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  94. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  95. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  96. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  97. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  98. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  99. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  100. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  101. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  102. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  103. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  104. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  105. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  106. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  107. et simul in multas partis qui credere possis
  108. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  109. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  110. at saepest numero factum fierique necessest,
  111. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  112. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  113. postremo cur sancta deum delubra suasque
  114. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  115. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  116. demit imaginibus violento volnere honorem?
  117. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  118. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  119. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  120. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  121. in mare qua missi veniant ratione superne.
  122. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  123. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  124. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  125. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  126. navigia in summum veniant vexata periclum.
  127. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  128. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  129. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  130. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  131. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  132. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  133. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  134. versabundus enim turbo descendit et illam
  135. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  136. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  137. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  138. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  139. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  140. vertex conradens ex semina nubis
  141. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  142. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  143. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  144. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  145. officere in terris, apparet crebrius idem
  146. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  147. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  148. hoc super in caeli spatio coiere repente
  149. asperiora, modis quae possint indupedita
  150. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  151. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  152. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  153. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  154. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  155. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  156. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  157. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  158. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  159. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  160. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  161. hic demum fit uti turba maiore coorta
  162. et condensa queant apparere et simul ipso
  163. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  164. nam loca declarat sursum ventosa patere
  165. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  166. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  167. corpora naturam declarant litore vestis
  168. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  169. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  170. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  171. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  172. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  173. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  174. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  175. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  176. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  177. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  178. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  179. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  180. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  181. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  182. esse infinitam docui, quantaque volarent
  183. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  184. immemorabile per spatium transire solerent.
  185. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  186. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  187. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  188. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  189. et quasi per magni circum spiracula mundi
  190. exitus introitusque elementis redditus extat.
  191. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  192. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  193. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  194. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  195. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  196. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  197. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  198. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  199. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  200. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  201. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  202. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  203. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  204. multa modis multis convenere undique adaucta,
  205. confertae nubes umorem mittere certant
  206. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  207. copia nimborum turba maiore coacta
  208. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  209. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  210. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  211. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  212. cera super calido tabescens multa liquescat.
  213. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  214. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  215. at retinere diu pluviae longumque morari
  216. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  217. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  218. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  219. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  220. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  221. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  222. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  223. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  224. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  225. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  226. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  227. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  228. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  229. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  230. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  231. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  232. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  233. supter item ut supera ventosis undique plenam
  234. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  235. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  236. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  237. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  238. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  239. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  240. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  241. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  242. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  243. concussu late disserpunt inde tremores.
  244. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  245. tecta viam propter non magno pondere tota,
  246. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  247. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  248. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  249. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  250. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  251. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  252. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  253. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  254. collectus parte ex una procumbit et urget
  255. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  256. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  257. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  258. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  259. inclinata minent in eandem prodita partem
  260. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  261. et metuunt magni naturam credere mundi
  262. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  263. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  264. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  265. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  266. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  267. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  268. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas