De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  2. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  3. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  4. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  5. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  6. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  7. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  8. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  9. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  10. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  11. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  12. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  13. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  14. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  15. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  16. indicia occultae divum perquirere mentis,
  17. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  18. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  19. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  20. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  21. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  22. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  23. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  24. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  25. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  26. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  27. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  28. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  29. turbine caelesti subito correptus et igni?
  30. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  31. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  32. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  33. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  34. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  35. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  36. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  37. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  38. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  39. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  40. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,