De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  2. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  3. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  4. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  5. et simul in multas partis qui credere possis
  6. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  7. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  8. at saepest numero factum fierique necessest,
  9. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  10. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  11. postremo cur sancta deum delubra suasque
  12. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  13. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  14. demit imaginibus violento volnere honorem?
  15. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  16. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  17. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  18. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  19. in mare qua missi veniant ratione superne.
  20. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  21. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  22. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  23. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  24. navigia in summum veniant vexata periclum.
  25. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  26. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  27. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  28. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  29. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  30. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  31. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  32. versabundus enim turbo descendit et illam
  33. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  34. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  35. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  36. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  37. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  38. vertex conradens ex semina nubis
  39. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  40. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,