De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  2. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  3. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  4. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  5. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  6. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  7. non igitur multis offensibus in remorando
  8. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  9. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  10. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  11. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  12. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  13. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  14. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  15. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  16. et validas auget viris et roborat ictum;
  17. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  18. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  19. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  20. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  21. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  22. incolumisque venit per res atque integra transit
  23. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  24. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  25. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  26. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  27. conferve facit, e parvis quia facta minute
  28. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  29. quae facile insinuantur et insinuata repente
  30. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  31. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  32. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  33. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  34. frigore enim desunt ignes ventique calore
  35. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  36. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  37. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  38. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  39. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  40. ut discordia sit rerum magnoque tumultu