De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  2. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  3. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  4. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  5. conferve facit, e parvis quia facta minute
  6. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  7. quae facile insinuantur et insinuata repente
  8. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  9. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  10. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  11. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  12. frigore enim desunt ignes ventique calore
  13. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  14. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  15. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  16. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  17. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  18. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  19. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  20. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  21. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  22. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  23. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  24. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  25. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  26. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  27. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  28. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  29. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  30. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  31. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  32. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  33. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  34. indicia occultae divum perquirere mentis,
  35. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  36. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  37. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  38. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  39. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  40. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  41. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  42. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  43. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  44. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  45. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  46. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  47. turbine caelesti subito correptus et igni?
  48. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  49. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  50. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  51. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  52. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  53. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  54. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  55. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  56. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  57. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  58. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  59. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  60. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  61. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  62. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  63. et simul in multas partis qui credere possis
  64. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  65. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  66. at saepest numero factum fierique necessest,
  67. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  68. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  69. postremo cur sancta deum delubra suasque
  70. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  71. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  72. demit imaginibus violento volnere honorem?
  73. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  74. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  75. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  76. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  77. in mare qua missi veniant ratione superne.
  78. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  79. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  80. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  81. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  82. navigia in summum veniant vexata periclum.
  83. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  84. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  85. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  86. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  87. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  88. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  89. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  90. versabundus enim turbo descendit et illam
  91. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  92. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  93. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  94. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  95. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  96. vertex conradens ex semina nubis
  97. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  98. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  99. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  100. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  101. officere in terris, apparet crebrius idem
  102. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  103. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  104. hoc super in caeli spatio coiere repente
  105. asperiora, modis quae possint indupedita
  106. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  107. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  108. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  109. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  110. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  111. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  112. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  113. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  114. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  115. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  116. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  117. hic demum fit uti turba maiore coorta
  118. et condensa queant apparere et simul ipso
  119. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  120. nam loca declarat sursum ventosa patere
  121. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  122. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  123. corpora naturam declarant litore vestis
  124. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  125. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  126. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  127. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  128. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  129. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  130. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  131. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  132. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  133. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  134. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.