De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  2. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  3. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  4. esse infinitam docui, quantaque volarent
  5. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  6. immemorabile per spatium transire solerent.
  7. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  8. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  9. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  10. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  11. et quasi per magni circum spiracula mundi
  12. exitus introitusque elementis redditus extat.
  13. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  14. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  15. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  16. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  17. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  18. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  19. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  20. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  21. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  22. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  23. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  24. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  25. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  26. multa modis multis convenere undique adaucta,
  27. confertae nubes umorem mittere certant
  28. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  29. copia nimborum turba maiore coacta
  30. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  31. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  32. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  33. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  34. cera super calido tabescens multa liquescat.
  35. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  36. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  37. at retinere diu pluviae longumque morari
  38. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  39. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  40. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  41. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  42. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  43. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  44. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  45. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  46. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  47. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  48. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  49. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  50. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  51. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  52. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  53. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  54. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  55. supter item ut supera ventosis undique plenam
  56. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  57. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  58. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  59. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  60. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  61. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  62. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  63. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  64. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  65. concussu late disserpunt inde tremores.
  66. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  67. tecta viam propter non magno pondere tota,
  68. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  69. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  70. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  71. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  72. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  73. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  74. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  75. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  76. collectus parte ex una procumbit et urget
  77. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  78. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  79. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  80. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  81. inclinata minent in eandem prodita partem
  82. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  83. et metuunt magni naturam credere mundi
  84. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  85. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  86. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  87. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  88. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  89. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  90. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  91. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  92. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  93. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  94. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  95. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  96. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  97. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  98. in loca se cava terrai coniecit ibique
  99. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  100. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  101. exagitata foras erumpitur et simul altam
  102. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  103. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  104. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  105. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  106. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  107. motibus in terris et multae per mare pessum
  108. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  109. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  110. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  111. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  112. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  113. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  114. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  115. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  116. terrai ne dissoluat natura repente,
  117. neu distracta suum late dispandat hiatum
  118. idque suis confusa velit complere ruinis.
  119. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  120. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  121. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  122. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  123. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  124. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  125. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  126. ---
  127. Principio mare mirantur non reddere maius
  128. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  129. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  130. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  131. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  132. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  133. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  134. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  135. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.