De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  2. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  3. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  4. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  5. Quod superest, quali natura praedita constent
  6. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  7. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  8. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  9. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  10. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  11. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  12. constituit natura minutis mobilibusque
  13. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  14. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  15. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  16. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  17. curat item vasis integris vina repente
  18. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  19. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  20. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  21. mobiliter soluens differt primordia vini.
  22. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  23. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  24. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  25. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  26. fiant ut possint ictu discludere turris,
  27. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  28. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  29. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  30. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  31. expediam neque te in promissis plura morabor.
  32. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  33. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  34. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  35. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  36. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  37. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  38. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  39. adeo tetra nimborum nocte coorta
  40. inpendent atrae formidinis ora superne,
  41. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  42. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  43. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  44. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  45. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  46. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  47. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  48. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  49. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  50. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  51. multa forent multis exempto nubila sole;
  52. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  53. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  54. si non extructis foret alte nubibus aether.
  55. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  56. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  57. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  58. semina habere cavas nubes et multa necessest
  59. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  60. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  61. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  62. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  63. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  64. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  65. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  66. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  67. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  68. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  69. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  70. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  71. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  72. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  73. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  74. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  75. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  76. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  77. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  78. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  79. tantus discidio nubis ventique procella
  80. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  81. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  82. incidit in validam maturo culmine nubem;
  83. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  84. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  85. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  86. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  87. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  88. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  89. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  90. atque alia ex ipso conradens portat
  91. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  92. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  93. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  94. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  95. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  96. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  97. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  98. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  99. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  100. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  101. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  102. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  103. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  104. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  105. nec temere omnino plane vis frigida venti
  106. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  107. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  108. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  109. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  110. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  111. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  112. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  113. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  114. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  115. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  116. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  117. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  118. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  119. non igitur multis offensibus in remorando
  120. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  121. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  122. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  123. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  124. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  125. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  126. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  127. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  128. et validas auget viris et roborat ictum;
  129. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  130. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  131. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  132. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  133. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  134. incolumisque venit per res atque integra transit