De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  2. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  3. et validas auget viris et roborat ictum;
  4. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  5. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  6. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  7. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  8. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  9. incolumisque venit per res atque integra transit
  10. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  11. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  12. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  13. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  14. conferve facit, e parvis quia facta minute
  15. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  16. quae facile insinuantur et insinuata repente
  17. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  18. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  19. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  20. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  21. frigore enim desunt ignes ventique calore
  22. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  23. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  24. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  25. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  26. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  27. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  28. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  29. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  30. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  31. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  32. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  33. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  34. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  35. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  36. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  37. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  38. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  39. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  40. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  41. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  42. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  43. indicia occultae divum perquirere mentis,
  44. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  45. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  46. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  47. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  48. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  49. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  50. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  51. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  52. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  53. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  54. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  55. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  56. turbine caelesti subito correptus et igni?
  57. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  58. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  59. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  60. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  61. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  62. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  63. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  64. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  65. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  66. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  67. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  68. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  69. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  70. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  71. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  72. et simul in multas partis qui credere possis
  73. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  74. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  75. at saepest numero factum fierique necessest,
  76. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  77. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  78. postremo cur sancta deum delubra suasque
  79. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  80. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  81. demit imaginibus violento volnere honorem?
  82. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  83. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  84. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  85. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  86. in mare qua missi veniant ratione superne.
  87. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  88. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  89. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  90. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  91. navigia in summum veniant vexata periclum.
  92. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  93. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  94. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  95. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  96. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  97. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  98. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  99. versabundus enim turbo descendit et illam
  100. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  101. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  102. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  103. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  104. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  105. vertex conradens ex semina nubis
  106. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  107. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  108. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  109. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  110. officere in terris, apparet crebrius idem
  111. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  112. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  113. hoc super in caeli spatio coiere repente
  114. asperiora, modis quae possint indupedita
  115. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  116. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  117. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  118. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  119. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  120. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  121. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  122. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  123. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  124. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  125. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  126. hic demum fit uti turba maiore coorta
  127. et condensa queant apparere et simul ipso
  128. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  129. nam loca declarat sursum ventosa patere
  130. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  131. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  132. corpora naturam declarant litore vestis
  133. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  134. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  135. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  136. nam ratio consanguineast umoribus omnis.