De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  2. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  3. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  4. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  5. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  6. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  7. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  8. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  9. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  10. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  11. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  12. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  13. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  14. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  15. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  16. Quod superest, quali natura praedita constent
  17. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  18. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  19. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  20. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  21. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  22. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  23. constituit natura minutis mobilibusque
  24. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  25. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  26. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  27. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  28. curat item vasis integris vina repente
  29. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  30. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  31. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  32. mobiliter soluens differt primordia vini.
  33. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  34. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  35. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  36. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  37. fiant ut possint ictu discludere turris,
  38. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  39. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  40. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  41. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  42. expediam neque te in promissis plura morabor.
  43. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  44. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  45. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  46. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  47. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  48. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  49. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  50. adeo tetra nimborum nocte coorta
  51. inpendent atrae formidinis ora superne,
  52. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  53. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  54. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  55. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  56. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  57. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  58. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  59. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  60. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  61. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  62. multa forent multis exempto nubila sole;
  63. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  64. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  65. si non extructis foret alte nubibus aether.
  66. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  67. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  68. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  69. semina habere cavas nubes et multa necessest
  70. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  71. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  72. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  73. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  74. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  75. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  76. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  77. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  78. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  79. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  80. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  81. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  82. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  83. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  84. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  85. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  86. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  87. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  88. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  89. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  90. tantus discidio nubis ventique procella
  91. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  92. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  93. incidit in validam maturo culmine nubem;
  94. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  95. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  96. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  97. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  98. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  99. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  100. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  101. atque alia ex ipso conradens portat
  102. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  103. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  104. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  105. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  106. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  107. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  108. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  109. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  110. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  111. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  112. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  113. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  114. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  115. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  116. nec temere omnino plane vis frigida venti
  117. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  118. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  119. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  120. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  121. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  122. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  123. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  124. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  125. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  126. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  127. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  128. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  129. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  130. non igitur multis offensibus in remorando
  131. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  132. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  133. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  134. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  135. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  136. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.