De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  2. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  3. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  4. mobiliter soluens differt primordia vini.
  5. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  6. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  7. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  8. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  9. fiant ut possint ictu discludere turris,
  10. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  11. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  12. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  13. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  14. expediam neque te in promissis plura morabor.
  15. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  16. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  17. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  18. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  19. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  20. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  21. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  22. adeo tetra nimborum nocte coorta
  23. inpendent atrae formidinis ora superne,
  24. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  25. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  26. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  27. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  28. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  29. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  30. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  31. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  32. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  33. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  34. multa forent multis exempto nubila sole;
  35. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  36. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  37. si non extructis foret alte nubibus aether.
  38. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  39. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  40. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  41. semina habere cavas nubes et multa necessest
  42. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  43. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  44. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  45. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  46. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  47. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  48. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  49. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  50. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  51. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  52. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  53. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  54. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  55. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  56. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  57. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  58. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  59. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  60. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  61. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  62. tantus discidio nubis ventique procella
  63. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  64. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  65. incidit in validam maturo culmine nubem;
  66. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  67. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  68. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  69. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  70. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  71. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  72. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  73. atque alia ex ipso conradens portat
  74. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  75. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  76. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  77. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  78. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  79. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  80. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  81. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  82. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  83. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  84. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  85. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  86. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  87. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  88. nec temere omnino plane vis frigida venti
  89. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  90. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  91. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  92. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  93. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  94. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  95. colligit et magnum conamen sumit eundi,