De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  2. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  3. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  4. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  5. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  6. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  7. tantus discidio nubis ventique procella
  8. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  9. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  10. incidit in validam maturo culmine nubem;
  11. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  12. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  13. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  14. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  15. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  16. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  17. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  18. atque alia ex ipso conradens portat
  19. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  20. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  21. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  22. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  23. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  24. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  25. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  26. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  27. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  28. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  29. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  30. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  31. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  32. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  33. nec temere omnino plane vis frigida venti
  34. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  35. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  36. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  37. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  38. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  39. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  40. colligit et magnum conamen sumit eundi,