De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  2. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  3. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  4. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  5. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  6. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  7. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  8. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  9. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  10. perscindat nubem perfringens impete recto;
  11. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  12. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  13. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  14. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  15. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  16. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  17. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  18. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  19. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  20. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  21. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  22. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  23. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  24. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  25. turbine ventorum comburens impete magno;
  26. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  27. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  28. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  29. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  30. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  31. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  32. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  33. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  34. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  35. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  36. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  37. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  38. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  39. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  40. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  41. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  42. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  43. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  44. e simili causa, concursu natus eodem.
  45. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  46. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  47. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  48. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  49. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  50. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  51. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  52. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  53. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  54. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  55. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  56. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  57. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  58. extructis aliis alias super impete miro.
  59. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  60. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  61. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  62. nubila portabunt venti transversa per auras,
  63. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  64. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  65. in statione locata sepultis undique ventis;
  66. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  67. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  68. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  69. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  70. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  71. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  72. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  73. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  74. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  75. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  76. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  77. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  78. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  79. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  80. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  81. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  82. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  83. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  84. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  85. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  86. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  87. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  88. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  89. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  90. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  91. Quod superest, quali natura praedita constent
  92. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  93. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  94. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  95. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  96. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  97. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  98. constituit natura minutis mobilibusque
  99. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  100. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  101. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  102. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  103. curat item vasis integris vina repente
  104. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  105. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  106. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  107. mobiliter soluens differt primordia vini.
  108. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  109. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  110. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  111. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  112. fiant ut possint ictu discludere turris,
  113. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  114. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  115. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  116. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  117. expediam neque te in promissis plura morabor.
  118. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  119. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  120. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  121. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  122. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  123. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  124. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  125. adeo tetra nimborum nocte coorta
  126. inpendent atrae formidinis ora superne,
  127. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  128. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  129. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  130. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  131. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  132. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  133. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  134. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  135. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  136. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  137. multa forent multis exempto nubila sole;
  138. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  139. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  140. si non extructis foret alte nubibus aether.
  141. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  142. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  143. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  144. semina habere cavas nubes et multa necessest
  145. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  146. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  147. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  148. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  149. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  150. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  151. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  152. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  153. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  154. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  155. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  156. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  157. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  158. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  159. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  160. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  161. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  162. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  163. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  164. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  165. tantus discidio nubis ventique procella
  166. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  167. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  168. incidit in validam maturo culmine nubem;
  169. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  170. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  171. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  172. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  173. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  174. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  175. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  176. atque alia ex ipso conradens portat
  177. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  178. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  179. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  180. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  181. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  182. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  183. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  184. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  185. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  186. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  187. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  188. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  189. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  190. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  191. nec temere omnino plane vis frigida venti
  192. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  193. quin, prius in cursu si non accenditur igni,