De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  2. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  3. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  4. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  5. nec temere omnino plane vis frigida venti
  6. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  7. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  8. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  9. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  10. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  11. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  12. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  13. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  14. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  15. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  16. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  17. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  18. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  19. non igitur multis offensibus in remorando
  20. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  21. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  22. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  23. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  24. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  25. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  26. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  27. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  28. et validas auget viris et roborat ictum;
  29. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  30. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  31. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  32. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  33. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  34. incolumisque venit per res atque integra transit
  35. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  36. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  37. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  38. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  39. conferve facit, e parvis quia facta minute
  40. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  41. quae facile insinuantur et insinuata repente
  42. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  43. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  44. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  45. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  46. frigore enim desunt ignes ventique calore
  47. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  48. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  49. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  50. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  51. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  52. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  53. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  54. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  55. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  56. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  57. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  58. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  59. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  60. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  61. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  62. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  63. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  64. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  65. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  66. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  67. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  68. indicia occultae divum perquirere mentis,
  69. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  70. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  71. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  72. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  73. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  74. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  75. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  76. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  77. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  78. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  79. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  80. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  81. turbine caelesti subito correptus et igni?
  82. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  83. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  84. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  85. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  86. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  87. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  88. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  89. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  90. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  91. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  92. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  93. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  94. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  95. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  96. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  97. et simul in multas partis qui credere possis
  98. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  99. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  100. at saepest numero factum fierique necessest,
  101. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  102. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  103. postremo cur sancta deum delubra suasque
  104. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  105. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  106. demit imaginibus violento volnere honorem?
  107. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  108. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  109. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  110. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  111. in mare qua missi veniant ratione superne.
  112. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  113. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  114. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  115. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  116. navigia in summum veniant vexata periclum.
  117. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  118. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  119. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  120. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  121. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  122. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  123. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  124. versabundus enim turbo descendit et illam
  125. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  126. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  127. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  128. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  129. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  130. vertex conradens ex semina nubis
  131. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  132. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  133. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  134. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  135. officere in terris, apparet crebrius idem
  136. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  137. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  138. hoc super in caeli spatio coiere repente
  139. asperiora, modis quae possint indupedita
  140. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  141. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  142. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  143. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  144. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  145. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  146. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  147. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  148. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  149. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  150. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  151. hic demum fit uti turba maiore coorta
  152. et condensa queant apparere et simul ipso
  153. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  154. nam loca declarat sursum ventosa patere
  155. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  156. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  157. corpora naturam declarant litore vestis
  158. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  159. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  160. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  161. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  162. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  163. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  164. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  165. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  166. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  167. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  168. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  169. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  170. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  171. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  172. esse infinitam docui, quantaque volarent
  173. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  174. immemorabile per spatium transire solerent.
  175. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  176. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  177. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  178. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  179. et quasi per magni circum spiracula mundi
  180. exitus introitusque elementis redditus extat.
  181. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  182. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  183. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  184. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  185. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  186. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  187. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  188. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  189. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  190. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  191. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  192. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  193. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  194. multa modis multis convenere undique adaucta,
  195. confertae nubes umorem mittere certant
  196. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  197. copia nimborum turba maiore coacta
  198. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  199. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  200. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  201. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  202. cera super calido tabescens multa liquescat.
  203. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  204. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  205. at retinere diu pluviae longumque morari
  206. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  207. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  208. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,