De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  2. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  3. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  4. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  5. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  6. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  7. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  8. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  9. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  10. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  11. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  12. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  13. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  14. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  15. supter item ut supera ventosis undique plenam
  16. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  17. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  18. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  19. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  20. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  21. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  22. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  23. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  24. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  25. concussu late disserpunt inde tremores.
  26. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  27. tecta viam propter non magno pondere tota,
  28. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  29. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  30. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  31. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  32. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  33. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  34. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  35. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  36. collectus parte ex una procumbit et urget
  37. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  38. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  39. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  40. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  41. inclinata minent in eandem prodita partem
  42. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  43. et metuunt magni naturam credere mundi
  44. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  45. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  46. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  47. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  48. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  49. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  50. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  51. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  52. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  53. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  54. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  55. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  56. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  57. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  58. in loca se cava terrai coniecit ibique
  59. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  60. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  61. exagitata foras erumpitur et simul altam
  62. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  63. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  64. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  65. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  66. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  67. motibus in terris et multae per mare pessum
  68. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  69. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  70. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  71. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  72. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  73. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  74. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  75. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  76. terrai ne dissoluat natura repente,
  77. neu distracta suum late dispandat hiatum
  78. idque suis confusa velit complere ruinis.
  79. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  80. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  81. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  82. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  83. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  84. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  85. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  86. ---
  87. Principio mare mirantur non reddere maius
  88. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  89. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  90. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  91. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  92. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  93. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  94. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  95. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  96. quippe videmus enim vestis umore madentis
  97. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  98. at pelage multa et late substrata videmus.
  99. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  100. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  101. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  102. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  103. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  104. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  105. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  106. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  107. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  108. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  109. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  110. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  111. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  112. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  113. in terras itidem manare ex aequore salso;
  114. percolatur enim virus retroque remanat
  115. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  116. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  117. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  118. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  119. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  120. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  121. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  122. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  123. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  124. cernentes pavida complebant pectora cura,
  125. quid moliretur rerum natura novarum.
  126. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  127. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  128. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  129. et videas caelum summai totius unum
  130. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  131. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  132. quod bene propositum si plane contueare
  133. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  134. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  135. accepit calido febrim fervore coortam
  136. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  137. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  138. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  139. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  140. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  141. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  142. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  143. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  144. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  145. ex infinito satis omnia suppeditare,
  146. unde repente queat tellus concussa moveri
  147. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  148. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  149. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  150. et tempestates pluviae graviore coortu
  151. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  152. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  153. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  154. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  155. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  156. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  157. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  158. nil sint ad summam summai totius omnem.
  159. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  160. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  161. expediam. primum totius subcava montis
  162. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  163. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  164. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  165. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  166. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  167. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  168. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  169. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  170. differt et crassa volvit caligine fumum
  171. extruditque simul mirando pondere saxa;
  172. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  173. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  174. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  175. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  176. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  177. ---
  178. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  179. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  180. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  181. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  182. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  183. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  184. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  185. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  186. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  187. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  188. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  189. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  190. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  191. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  192. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  193. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  194. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  195. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  196. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  197. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  198. cogentes sursus replent coguntque manere.
  199. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  200. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  201. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  202. inter nigra virum percocto saecla colore
  203. exoriens penitus media ab regione diei.
  204. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  205. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  206. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  207. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  208. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  209. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  210. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum