De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  2. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  3. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  4. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  5. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  6. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  7. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  8. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  9. verberibus venti versant planguntque per auras.
  10. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  11. frontibus adversis possint quam de latere ire
  12. diverso motu radentes corpora tractim,
  13. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  14. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  15. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  16. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  17. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  18. cum subito validi venti conlecta procella
  19. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  20. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  21. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  22. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  23. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  24. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  25. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  26. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  27. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  28. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  29. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  30. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  31. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  32. perscindat nubem perfringens impete recto;
  33. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  34. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  35. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  36. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  37. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  38. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  39. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  40. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  41. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  42. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  43. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  44. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  45. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  46. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  47. turbine ventorum comburens impete magno;
  48. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  49. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  50. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  51. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  52. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  53. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  54. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  55. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  56. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  57. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  58. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  59. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  60. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  61. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  62. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  63. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  64. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  65. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  66. e simili causa, concursu natus eodem.
  67. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  68. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  69. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  70. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  71. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  72. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  73. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  74. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  75. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  76. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  77. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  78. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  79. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  80. extructis aliis alias super impete miro.
  81. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  82. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  83. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  84. nubila portabunt venti transversa per auras,
  85. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  86. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  87. in statione locata sepultis undique ventis;
  88. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  89. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  90. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  91. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  92. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  93. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  94. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  95. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  96. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  97. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  98. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  99. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  100. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  101. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  102. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  103. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  104. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  105. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  106. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  107. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  108. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  109. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  110. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  111. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  112. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  113. Quod superest, quali natura praedita constent
  114. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  115. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  116. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  117. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  118. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  119. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  120. constituit natura minutis mobilibusque
  121. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  122. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  123. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  124. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  125. curat item vasis integris vina repente
  126. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  127. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  128. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  129. mobiliter soluens differt primordia vini.
  130. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  131. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  132. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  133. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  134. fiant ut possint ictu discludere turris,
  135. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  136. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  137. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  138. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  139. expediam neque te in promissis plura morabor.
  140. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  141. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  142. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  143. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  144. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  145. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  146. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  147. adeo tetra nimborum nocte coorta
  148. inpendent atrae formidinis ora superne,
  149. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  150. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  151. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  152. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  153. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  154. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  155. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  156. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  157. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  158. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  159. multa forent multis exempto nubila sole;
  160. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  161. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  162. si non extructis foret alte nubibus aether.
  163. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  164. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  165. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  166. semina habere cavas nubes et multa necessest
  167. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  168. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  169. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  170. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  171. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  172. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  173. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  174. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  175. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  176. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  177. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  178. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  179. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  180. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  181. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  182. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  183. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  184. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  185. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  186. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  187. tantus discidio nubis ventique procella
  188. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  189. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  190. incidit in validam maturo culmine nubem;
  191. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  192. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  193. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  194. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  195. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  196. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  197. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  198. atque alia ex ipso conradens portat
  199. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  200. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  201. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  202. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  203. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  204. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  205. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  206. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  207. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  208. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,