De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  2. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  3. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  4. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  5. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  6. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  7. tantus discidio nubis ventique procella
  8. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  9. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  10. incidit in validam maturo culmine nubem;
  11. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  12. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  13. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  14. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  15. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  16. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  17. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  18. atque alia ex ipso conradens portat
  19. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  20. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  21. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  22. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  23. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  24. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  25. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  26. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  27. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  28. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  29. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  30. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  31. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  32. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  33. nec temere omnino plane vis frigida venti
  34. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  35. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  36. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  37. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  38. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  39. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  40. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  41. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  42. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  43. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  44. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  45. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  46. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  47. non igitur multis offensibus in remorando
  48. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  49. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  50. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  51. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  52. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  53. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  54. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  55. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  56. et validas auget viris et roborat ictum;
  57. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  58. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  59. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  60. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  61. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  62. incolumisque venit per res atque integra transit
  63. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  64. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  65. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  66. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  67. conferve facit, e parvis quia facta minute
  68. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  69. quae facile insinuantur et insinuata repente
  70. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  71. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  72. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  73. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  74. frigore enim desunt ignes ventique calore
  75. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  76. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  77. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  78. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  79. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  80. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  81. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  82. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  83. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  84. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  85. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  86. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  87. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  88. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  89. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  90. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  91. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  92. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  93. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  94. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  95. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  96. indicia occultae divum perquirere mentis,
  97. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  98. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  99. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  100. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  101. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  102. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  103. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  104. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  105. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  106. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  107. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  108. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  109. turbine caelesti subito correptus et igni?
  110. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  111. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  112. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  113. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  114. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  115. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  116. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  117. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  118. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  119. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  120. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  121. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  122. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  123. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  124. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  125. et simul in multas partis qui credere possis