De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  2. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  3. at saepest numero factum fierique necessest,
  4. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  5. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  6. postremo cur sancta deum delubra suasque
  7. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  8. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  9. demit imaginibus violento volnere honorem?
  10. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  11. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  12. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  13. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  14. in mare qua missi veniant ratione superne.
  15. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  16. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  17. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  18. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  19. navigia in summum veniant vexata periclum.
  20. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  21. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  22. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  23. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  24. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  25. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  26. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  27. versabundus enim turbo descendit et illam
  28. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  29. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  30. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  31. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  32. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  33. vertex conradens ex semina nubis
  34. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  35. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  36. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  37. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  38. officere in terris, apparet crebrius idem
  39. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  40. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  41. hoc super in caeli spatio coiere repente
  42. asperiora, modis quae possint indupedita
  43. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  44. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  45. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  46. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  47. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  48. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  49. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  50. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  51. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  52. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  53. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  54. hic demum fit uti turba maiore coorta
  55. et condensa queant apparere et simul ipso
  56. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  57. nam loca declarat sursum ventosa patere
  58. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  59. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  60. corpora naturam declarant litore vestis
  61. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  62. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  63. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  64. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  65. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  66. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  67. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  68. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  69. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  70. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  71. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  72. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  73. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  74. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  75. esse infinitam docui, quantaque volarent
  76. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  77. immemorabile per spatium transire solerent.
  78. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  79. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  80. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  81. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  82. et quasi per magni circum spiracula mundi
  83. exitus introitusque elementis redditus extat.
  84. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  85. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  86. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  87. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  88. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  89. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  90. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  91. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  92. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  93. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  94. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  95. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  96. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  97. multa modis multis convenere undique adaucta,
  98. confertae nubes umorem mittere certant
  99. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  100. copia nimborum turba maiore coacta
  101. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  102. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  103. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  104. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  105. cera super calido tabescens multa liquescat.
  106. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  107. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  108. at retinere diu pluviae longumque morari
  109. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  110. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  111. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  112. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  113. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  114. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  115. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  116. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  117. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  118. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  119. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  120. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  121. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  122. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  123. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  124. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  125. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis